oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia
egenus et pauper ego sum
custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu
Deus meus qui confidit in te
miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo
tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus
misericordia omnibus qui invocant te
exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem
deprecationum mearum
in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me
non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua
omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te
Domine et glorificabunt nomen tuum
quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus
doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum
fac cor meum ut timeat nomen tuum
confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et
glorificabo nomen tuum in sempiternum
quia misericordia tua magna super me et eruisti animam
meam de inferno extremo
Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum
quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo
tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et
multae misericordiae et verus
respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo
tuo et salva filium ancillae tuae
fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et
confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es
me